monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, X <<<     >>> XII

Augustinus, De Civitate Dei, 18, Caput XI

1 Eduxit ergo Moyses ex Aegypto populum Dei novissimo tempore Cecropis Atheniensium regis, cum apud Assyrios regnaret Ascatades, apud Sicyonios Marathus, apud Argivos Triopas. Educto autem populo in monte Sina divinitus acceptam tradidit legem, quod vetus dicitur testamentum, quia promissiones terrenas habet, et per Iesum Christum futurum fuerat testamentum novum, quo regnum caelorum promitteretur. Hunc enim ordinem servari oportebat, sicut in uno quoque homine, qui in Deum proficit, id agitur, quod ait apostolus, ut "non sit prius quod spiritale est; sed quod animale, postea spiritale;" quoniam sicut dicit et verum est, "primus homo de terra, terrenus; secundus homo de caelo."
Rexit autem populum Moyses per annos quadraginta in deserto et mortuus est annorum centum et viginti, cum Christum etiam ipse prophetasset per figuras observationum carnalium in tabernaculo et sacerdotio et sacrificiis aliisque mysticis plurimisque mandatis.
2 Moysi successit Iesus Nave et in terra promissionis introductum populum conlocavit ex auctoritate divina debellatis gentibus, a quibus eadem loca tenebantur. Qui cum populum rexisset post mortem Moysi viginti et septem annos, etiam ipse defunctus est regnante apud Assyrios octavo decimo Amynta, apud Sicyonios sexto decimo Corace, apud Argivos decimo Danao, apud Athenienses quarto Erichthonio.
Augustinus HOME